[Satan’s Invisible World Contents]
MIramur tam multa tui monumenta Georgi
Ingenii & claram famam, quam scripta per orbem
Conciliant docta dum lucubrata quotannis
Conspicimus tot missa manu: dum falsa refutas
Dogmata divini pandens mysteria verbi;
Et monstras rectum per tanta pericula callem,
Quo sacræ veritatis amans, incedere possit
Tutus iter, sacro firmatus lumine mentem:
Et vero faciles non flectat tramite gressus.
Nunc aliud conaris opus, regnique recludis
Atria Tartarei, qualisque potentia diti
Sit permissa Dei rerum cui summa potestas
Consilio sapiente doces, & quanta sit ejus
Impietas, quæ dira paret, semperque minetur
Exitia humano generi, quæ funera sævus
Ediderit, miserasque animas demiserit orco.
Mira etiam sed vera refers simulachra per urbes
Visa per obscurum noctis errantia passim,
Horrendum dictuque nefas animasque Sepulchris
Excitas, notos, questu implevisse penates
Confessasque suæ non ullis cognita vitæ
Crimina, Medeas artes, aut fœdera diri
Servitii stygio se cum pepigisse tyranno
Aut cædem graviusve nefas. Nec longe petitis
Uteris exmplis, sed quæ vicinior ætas
Protulit, & nostris etiam conspeximus oris.
Esse igitur manes, & subterranea regna.
Et flammâ & stygio; stagnantem sulphure lacum
Atque animas, queis posse mori natura negavit
Qui dubitent cum hæcmira legant, atq; affore tempus
Quo tandem notis redeant corporibus omnes
Spiritus, exactae capiant & præmia vitæ.
Ergo homines horum memores, dum certa facultas
Dum ratio tempusq; sinunt, & carpitis auras
Æthereas, properate gradum, pacemque verendi
Numinis, & veniam vestris exposcite factis.
Tu quoque de vera sic relligione mereri
Perge modo quo cœpisti Sinclare, tuisque
Non deerit laus digna piis conatibus unquam:
Postera sed vestros celebrabit fama labores.
Patricius Sinclarus.
REader, if thou call in question, what I have said in the Preface, anent the Number of these absurd Tenets, maintained by the Cartesian Philosophers abroad. I refer thee, for full satisfaction, to Petrus van Mastrick, that famous Professor of Theology at Utricht, who in his late Book entituled Gangræna Cartesianismi, has set them all down, and far more than I have mentioned, citing Author, Book, and Page, and has notably confuted them. For proof of what I have written anent these other Tenets, mentioned in the last Page of the Book, see Malebranche his Books, La Recherche de la Verite. De la Nature, & de la Grace, and his Meditations Chrestiens, together with Mr. Arnaulds Book de Vraes, & de Fausses Idees, where all these opinions are ridiculed, and most rationally confuted.

